# Institutiones medicinae vii

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, vii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/vii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/vii

Hic absolutissima artis avitae cognitione inclaruit, ac emicuit felicissimo artis eiusdem succe sus nec id mirum, nam nactus naturam beatissimam, mox artem veluti cum nurricis lacte fugebar. Tanta huius fuit b nignitas, nihil ut sciverit nos quod nescire volu autem solertia & sapientia, ut quod ipse ignoraverit ipsum sciverit nullus. Fius paternae stirpis haec est ries: Aesculapius, Podalirius, Hippolochus, Sostratus, Dardanus Cleamitides, Crisamis, Theodorus, Sostratus secunCrisamis secundus, Theodorus secundus, Sostratus tertius, Nebrus, Gnosidicus, Hippocrates, Heraclides, Hippocrates Magnus. Thessalus filius Hippocratis in oratione ad Athenienses meminit Nebri tritavi patris sui. Amphictyones enim bellum gerentes adversus Cryseos Locrorum vicinos, repetituri ab illis templi Delphici opes, hunc Nebrum oraculi monitu accersiverunt ad pellendam ab exercitu pestem, quae eius magnam partem vastaverat. Hujus Nebri ex Gnosidico filio nepos fuit Hippocrates primus, cui tribuuntur libri De Fracturis & De Articulis, qui inter Hippocraticos extant: eiusdem fuit abnepos Heraclides nostri Hippocratis pater, qui Amyntae Macedonum regi charus & familiaris fuit. Ab hoc conscripti censentur à quibusdam Aphorismorum & Prognosticorum libri, qui inter monumenta Hippocratica soli fere principatum obtinent. Hoc patre natus est Hippocrates noster, & Phanareta Heraclidea matre, propter quam se etiam vicesimum ab Hercule numerat. Claruit maxime temporibus belli Peloponnesiaci, regnante apud Persas Dario Longimano, Hesteris forte filio, quae nupserat Assuero, quem Graeci xerxem, Chaldaei Artaxerxem appellant: quo tempore illustris erat Democritus Abderita philosophus: Protagbras Sophista, cuius libros decreto publico Athenienses exusserunt: & Phidias Atheniensis, statuariorum coryphaus, qui vivos lovis vultus ex ebore duxit, qui omnis aetatis ad mirationem in se traxerunt, ut recte in laudem Phidiae se effundens plinius lib. 7. cap. 37. dicat: Phidiae Iupiter Olympius cortidie restimonium perhibet. Tunc grassante celebri illa peste, à Thucydide descripta, eius scientia toti profui Graeciae, quae ex Pannonia & Illyride in Graeciam immani tum strage profecta ei vastitatem minabatur anno secundo Belli Peloponnesiaci: anno Mundi 3537. Fuit enim ea veneni in hoc malo truculentia, ut vel subito necaret, vel excussum in crura aut brachia malum illa una avelleret & solutis artubus conscinderet: alios Semianimes errare viis dum stare valebant Aspiceres, flentes alios, terraque lacentes, Hic ed by G ATI Hîc, illic, ubi mors deprenderat exhalantes. Atque etiam quosdam cepere oblivia rerum Lueret, Cunctarum, neque se possent agnoscere ut ipsi. lib. 6.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
