# Institutiones medicinae x

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, x. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/x
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/x

Thessalus Hippocrates quae lacera pater reliquerat, tanquam novus quidam Aesculapius Virbii membra, collegit, iisque ordinem dedit Consoriati ab hoc putantur, liber Epidemicon secundus quartus, quintus, & sextus. Sed procul à schola & studiis apud Macedonum regem, non scribendo, sed medendo consenuit. Polybus, gener Hippocratis Magni, post socerum scholae & studiorum curam suscepit. Ab hoc scriptos libros De Natura Humana, & Semine, erudita vetustas credidit. Dubitatum etiam fuit, num libri σσερι τὰ θῶ etiam huic attribui debeant. Draconem, alterum filium, libros Prorrhetico n composuisse opinio fuit: quos quidam Thessalo adscripsere. Retinuere autem posteri Hippocratis avitae artis possessionem per annos pene ducentos. Thessalus reliquit Hippocratem tertium: hic iterum Hippocratem quartum, qui Draconem secundum, ex quo natus Hippocrates quintus. Dioscorides is qui sub ladriano Imperatore Hippocratica scripta collegit & in ordinem redegit, censuit Hippocratem tertium fuisse autorem scripti De Lienteria. Draconem secundum medicinam facientem apud Roxanen, Alexandri Magni coniugem, Cassander cum illa carceri inclusum occidi iussit. Commemorat Suidas alios Hippocrates ex eadem Hippocratis ortos stirpe, Coos omnes, ut sextum Thymbraei filium, & septimum Praxynactis filium: sed certo non constat qua cognatione primos attigerint, nec qua nominis & artis celebritate exsplenduerint. Polybum in Hippocraticae scholae administratione secutus est Diocles Caristius, qui primus Anatomica ex professo docuit & scripsit: fuit medicus Antigoni regis: existimatur autor librorum De Morbis Mulierum. Diocli sucressit Praxagoras Cous Nicearchi filius, ex Asclepiadeis ultimus. Apud hunc condiscipuli fuere, Philotimus, Eudemus, & Herophilus. Philotimo attribuitur liber περὶ τρφῆς. Herophilus ab Hippocratica sinceritate primus deflevit moxque eum sequuti Chrysippus & Brasistratus probum retustae doctrinae vinum affusa nasutiae suae aqua diluerunt: & ita pristinus Medicinae decor periit, cum iam familiam Aesculapii deseruisset. Innovata haec Medicina diu floruit: nam Etrabo, qui Augusti aevo vixit: scribit in fine libri decimitertii, aetate sua inter Laodiceam & Caruram fuisse celebrem scholam eorum Medicorum qui Herophilum sectabantur: qualis etiam fuerat tempore patrum suorum Smyrnae, Medicorum qui Erasistrati dogmata amplectebantur. Postquam igitur Aesculapidum familiam deseruisset Medicina, in tres factiones distracta fuit, aliis se profitentibus Rationales, aliis Methodicos, aliis Empiricos novos. Ita invalescentibus partium studiis, & evincente novarum opinionum foetu, pressa fuit Hippocratica veritas, totaque ars foede commentitiis

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
