# Institutiones medicinae xi

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, ORATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/xi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/xi

ORATIO. ritiis nugis aspersa fuit: ut fere fit, cum ignari sententiae eorum à quibus primo artes profectae sunt, in artes surrepunt; quibus fidus comes ambitio fere esse solet, quae arrogantiam ex inscitia parit: hinc superbum fastidium ad usitata atque recepta, & ingens calear ad novitatis studium. Ita doctrina Medica pene proiecta, & factionum contentionibus quasi exossata iacuit, ad Galeni usque tempora, qui Hippocraticam lucem a tenebris vindicavit, excussis Empiricorum & Methodicorum insaniis, quae nitore exsplendescentis veritaris, ex animis & memoria hominum evanuere. Quae scripta nomen eius praeferunt: iurene an iniuria, olim etiam dubitatum fuit. hoc inde enatum fuit. CumPtolemaeus ghiladelphus maximis sumtibus veterum scripta coemeret in Bibliothecae cultum, lucrispe multi alienis scriuris nomen Hippocratis intulere: quin in genuinis multa pro libidine immutavere, sicut Mnenmon Sidites tertium Epidemicon obtulit suo nomine, cum additione τ διοςθώτου. postea cum conflagrasset Bibliotheca Alexandrina; & quae in privatorum manibus restibilia erant collegissent Artemidorus Capito, & cognatus eius Dioscorides, Alevandrini, Adriani Imperatoris temporibus, plus damni quàm commodi Hippocratis rebus intulere depravando taleno igitur debemus quod genuina ab adulterinis dignoscimus, qui & menda scripturae emendavit, & quae fraude immissa & quae Hippocrati consentanea demonstravit. Is 1. Epidem. & 3. Hippocrati Magno, 2. 4. 5. 6, eius filio Thessalo adscribit: roliquos supposititios censet. 11ρςχνώυεωi libros, & Aphoris. mos alibi Magno Hippocrati, quo potius inclinat, alibi eius patri Heraclidi adiudicat. De Aphorismis Suidae est elogium: βίβλος ἡ τἈ φορισμῶν ἀνωνω τίνην ὑπερθαιεσα Qu67ιν Hippoerates etiam Magno adscribit Librum De Aere, Aquis, & Locis: & De Victus Ratione in morbis Acutis: addens, ex quorundam tamen sententia censeri hos ex Cnidiis sententiis esse conglomeratos. De ipso Hippoerate Galeni iudicium est καλὸν κα ἀγα θὸν ἀνέρα ἀυτὸν γεγονέναι, μὴ φιλοτιμιίας, ριλοδοξίας ἀλλʼ ἀληθείας ἐσφτήν. Et de scriptis eius, ὅτι κακῶς ὐδὲν ἔγρα δεν: sed esse quaedam mutila, quaedam concisa & in arctum contracta; nihil superfluum, ociosum nihil: sed arguta brevitate rotunda & significantia omnia: ita ut ubertas & amplitudo rerum verborum numerum longe vincat. Hic enim antiquus Medicae scholae fuit mos, in eoque Aesculapidum ingenium se ostentabat, quod multa artis cote, summis laborum aerumnis, ab ipsis incunabulis usque, erat subactum. Ideo & nunc, ut recte autiqua Aescula pidum ars discatur, Aesculapii ingenio est opus. Nam omnia veri medici insignia, ab antiquitate, Aesculapio adscribuntur, vere laboriosa omnia, Noctua, ut sit vigil ac in studiis perennet, ut sciat casus & eventus morborum praedicere.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
