# Institutiones medicinae xix

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, PETRVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/xix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/xix

Cum enim duo haec velut obstacula omnibus iis perpetuo occurrant, qui eximii quid sibi addiscendum proponunt: humani dico ingenii imbecillitas; artiunque obscurae nubes, densaeque, quibus quorquot sunt omnes circundantur, tenebrae, ni commoda docendi ratione, tenellula inprimis ingenia, sic excolantur, ut spinosa illa septa intrepide pervadant, splendidaeque illius internae lucis fulgore illecti strenue in incepto pergant; metus erit ne deterriti iis quas in ipso protinus vestibulo offendunt, difficultatibus animo deficiant, & desperabundi alia castra petant: sicque perpetuo incerto etrabundoque ductu huc illuc tracti, nec sibi ipsis nec reipublicae ulla tandem ex parte utiles fiant. Et sane si quis neglecta commoda fidaque institutione, peritoque itineris duce, vasto huic mari (de medica arte mihi sermo) temere se nihilominus committat, hic si non ventis debeat ludibrium, certe vel à minutissima Remora in medio quoque cursu sistetur. qui possit aliter? cum ne exercitatis quidem labyrinthi has fraudes semel ingressis liceat absque Ariadnes ductu tutum relegere iter. - - -ita Daedalus implet Innumeras errore vias, vixque ipse reverti Ad limen potuitatanta est fallacia tecti. Vt optime de rep. litteraria mereri ille videatur, qui methodica compendiosaque Institutione, tironum ingenia ita format, animosque firmat, ut alacriter nulloque fastidio stadium hoc decurrendo victores tandem ex animi sententia evadant. Talem aliquem mihi disquirenti, qui medicinae studiosis optumam hac in parte navasset operam, varii se quidem obtulere, attamen non omnes apti, ut aut publicum scanderent suggestum, aut à iunioribus cum fructu legerentur: hic etenim prolixitate, alter de industria excogitata obscuritate (ut de impropria loquendi ratione nihil dicam:) ille futili & gregario nimis stylo, rebusque via pervulgata tritis, fastidium potius quam appetitum lectori parere videbantur.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
