# Institutiones medicinae xv

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, HENRICO RANZOVIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/xv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/xv

Iam ego haec tibi, Patrone magnifice, defendenda trado. Etsi vero splendore nobilitatis tuae valde deterrebar ne hoc facerem, magnitudinis tuae & exiguitatis meae non nescius; ut tamen hoc agerem, aliae etiam graves causae fuere. Primum, cum Institutiones hae sint medicae, omnium commodis dicatae, tibi, qui omnium ex aequo utilitati ea qua summa polles auctoritate atque prudentia consulis, iure defero. Tum quod observantiae in te meae illustre testimonium dare cupiebam ac monimentis testatam relinquere, ac satis facere cupiditati meae tui observandi atque colendi. Et hoc opus medicum non alteri quam ei debebatur, in quo universa secundum Regem (cui tu ob summas heroicasque virtutes, probatamque tot Regibus fidem. in rebus dubiis consilium, & in magnis gerendis prudentiam, charissimus es & semper fuisti) regni vis atque potestas sita sit. Talem cum te primus qui te finxit Prometheus & caelitum favor fecerit, an non merito cuncti celebrent foelicem fortunam familiae tuae, quae semper istiusmodi viris fuit referta? Etenim quis nobili Heroë IOANNE RANZOVIO patre tuo militia fortior, aut consiliis prudentior?

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
