Latin
HENRICO RANZOVIO
Johan van Heurne, Institutiones medicinae xvi
Unproofread scanNot analysed yet
quis HENRICO RANZOVIO avo tuo, Bredoneve proavo, &Caio abavo tuo illustrius virtutis suae testimonium posteris reliquit? Sed haec in te solidata effulgescere videmus, ut omnes omnium virtutes, &pace &bello referas. Sane quod olim Nestor Agamemnoni, id tu Christiano 111, Frederico I1, &Christiano 1111 Daniae Regibus: ut haut iniuria hi Reges, te uno se beatos dum vixerunt praedicarint, suique Regni gubernacula tibi merito concesserint, &in tua fide securi conquieverint. Hae rationes me impulere, Heros summe, ut Institutiones has medicas, una cum altero libello De Modo studendi Medicinae, nuncupare tibi (à quo earum immaturitas &pudor meus me revocabat) sim ausus. Si quid peccatum, quod tibi tanto viro hac tenuia offero, spero me veniam apud te inventurum, qui indole illa tua, haut minus latafronte exigua ab infimis, quam magna à summis accipere soleas. Patieris ergo Heros Nobilissime haec tua gratia illustriora effecta, nominisque tui fulgore decorata, ad manus hominum ire. Ego interim omni officio. tuo nomini, laudi &honori, quantum potero, studebo semper. Vale Heros Magnifice, &tuo patrocinio ac gratia Heurnium tuum fovere ne intermittas. Ex Lyceo Bataviensi, ANNO CIƆ. IC. XCII.