Latin
PETRVS
Johan van Heurne, Institutiones medicinae xx
Unproofread scanNot analysed yet
Denuo itaque hic quid agerem incertus dum sum, en opportune mentem mihi subit, Clariss. Virum IOANNEM HEURNIUM, praeceptorem meum, cum sub eo olim medicinae fundamenta iacerem, universae nostrae artis capita nobis auditoribus suis lectionibus pubicis memoriter dictando proposuisse. schedas meas, licet iam laceras &disjectas, in unum colligo, avideque adhibito iudicio lustro: miru quam me confestim eorum lectio affecerit, tum quod iucunda existeret praeteritorum studiorum recordatio; tum vel maxime quod commodissima esse viderem quae publice proponerentur, idque praesetim in hac Academia, in qua nata, cuius genio acconmodata. Elegantiore itaque charactere descriptum ei foetum suum iam ignotum defero, communis studii nomine orans &obtestans, luci ne invideret, sed extrema addita manu in publicum prodire permitteret. Renuit ille primum, ac meo illa nomine prodire voluit: ego contra, nulla id fronte fieri posse. Quare tandem ille pro suo singulari in medicinam amore, raraque quam summae eruditioni coniunctam habet humanitate non renuit, petitioni meae se satisfacturum promittens, simulac per studia magis seria otium ei cederetur.