Latin
10
Johann Andreas Planer, De nive dissertatio prima 10
Unproofread scanNot analysed yet
Primùm omnis generis, maximam tamen partem aquea effluvia, è tellure, velut è magno vaporario, tùm ab igne supposito, tum verò à calore Solis in altum elevata, &frigore conglaciata, nubem faciunt. Deinde spiritus tepidior, nubem foecundam perflans, vapo res ibi haerentes in guttulas minutissimas, ex iisque in bul lulas aqueas transmutat, simulque cogit &condensat. Bulla enim creantur ex aquae agitatione in ejus superficie, secundum Gass. I. c. Gassendum. Hinc subitô superveniens frigus modicum exhalationes, quas dixi, sursum evectas constringit, quasique congelando inter descendendum coarctat. Unde ad substantiam consistentem vapores adiguntur. Vid. B. Jo. 7. Scharf. Scharfii Physica. Non aliter, ac hyeme exhalationes ex ore Phys animalium à frigore externo statim coguntur, atque in ni- p. sp. L. IV. ves condensantur. Faber idem his complectitur ver- C. I. de Mebis: vapor in aquam primùm convertitur, sed in guttulas tenuis- teoris in imas, quarum nativam imaginem habes in nebula. Sed hae sta- gen. tim congelantur, priusquàm in majorem molem excrescant, filis: Fab. I. c. que balitus concreti implicantur, quae certè si majores guttae essent, facilè dissolverentur. In descensu augentur flocci nivis, quia novpartes accedunt. Sunt autem majores flocci, cum densior, seu spissior est nubes, &frequentiores, cum est crassior. Porrò nivei glomi, sive majores, sve minores, dum descendunt, augentur ad instar pilarum, quae dum in nive volvuntur, novarum partium accessione crescunt. §. XII. Sequitur, ut, ubinam nix generetur, paulê curatiùs dispiciamus. Nascitur in universum in sublimiore, quam pluvia, loco, cum excelsissimorum montium vertices nive perpetua obducti nulla pluvia irrigentur. Speciatim autem in nubium saepissimè, seu vulgò dicta media aëris regione, quae cum ferè frigidior sit infima, nubem ir guttulas facit concrescere, quas interveniens ventus in nivem commutat. Hinc saepe, cum in locis humilioribus pluviae sunt, in superioribus ningit. Id quod Zabarella sua ipsius experientia comprobat. Infima enim aeris regio quandoque paulò calidior, nives liquefacit. Nonnunquam tamen &in hac nix oritur, si idoneum adfuerit frigus. Nubecula enim vix elev imque ad medium aërem delata, frigore blando interdum in flocculos condensatur.