Latin
6
Johann Andreas Planer, De nive dissertatio prima 6
Unproofread scanNot analysed yet
Aquam autem aëre permistam ostendit sapientissimus Gassendus, qui sic habet: conformatio guttularum in bullulas, exquarum textura nix fit, velut spuma, non fit sine agitatione motúve per aërem; unde fit, ut aëintra bullulas concludatur. Interceptionem porrò aëris illud etiam probat, quod soluta in aquam nix longè minore occupet locum, tanquam exclusô aëre, ut fieri ex aqua despumante solet. Conferantur Macrobius &Magnenus. Macrob. I. c. Calculum addit H. Faber, cui materia nivis est partim va- Magnen. por, partim accedens alius halitus. Nam nubes, (nubem disp. III. d. roridam autem appellat nivem,) inquit, praeter vaporen, al Atomis, C. terius halitus portionem dicit, quae scilicet, vi frigoris, in silaminall. Prop concrescit. Accedit, quod nix aquis supernatet, quodque a- XLVII. qua ex glacie lique facta semper sit quantitate minor se ipsa, Hippotr. L. antequàm conglacietur, teste, praeter experientiam, Hip- de aëre, loci pocrate. Equidem, de sententia Macrobii, majo- &aqua, rem inundationem resoluta nix facit, quàm pluvia; ta-Macrob. L. men id ideò fieri putat rerum cùm medicarum, tùm natu. XVII. ralium experientissimus Thomas Bartholinus, quia tempo- Thom. Barre nivis pori terrae sint clausi, ut aqua absorberi non possit. Nivemtholin. in de autem maximam partem constare ex aëre, vix est, utusu nivis credamus cum Seneca, plus nivi spiritus, quàm aquae inesse as-medico Obseverante: Ac licet nivis recentis glebula majuscula, in servationi ore liquata, vix guttulam unam alteramve relinquere vi-bus variis, deatur, tenuesque evanescere in auras, tamen qui in auras C. III. abire potest ore occlusô? Esto verò, relinquatur paulu-Seneca, L. lumsaltem in ore aquae: non parum tamen hujus absor- IV. Nat. ptum à palati, maximeque linguae porosissimae, poris haud Qvaest. C. fortè ex vano censuerim. Terram porrò inesse nivi testatur lutum è nive liquefacta residuum, quod non nisi è terreis partibus formari nemini, opinor, non liquet. Tùm, quod Macrobius de aqua habet, idem nos de nivibus habeamus, licebit. Sic autem ille: omnis aqua, inquit, haret in se aëris tenuissimi portionem, quae salutaris est: habet &terream fecem, quae est corpulenta post terram. Conf.