# De nive dissertatio prima 7

Johann Andreas Planer, De nive dissertatio prima, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-andreas-planer/de-nive-dissertatio-prima/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-andreas-planer/de-nive-dissertatio-prima/7

Gassend. Denique complures particulas terrestres in niGass. I.c ve esse, vel illi probabunt, qui nive lavant manùs. Vix enim lavabunt, cum sordes adhaerescere videbunt. De igneis autem nivium particulis hoc dubitandum minus, quò constat luculentiùs, nives, virtute quadam singulari esse fovendi & calefaciendi praeditas, velut alio loco demonstratum dabitur. §. VII. De sale pauca adjiciam: quod quemadmodùm concretionis omnis auctorex Chymicorum traditione juxtà atque experientia est: ita suas quoque vires in nive con glomeranda exserit. Haec quippe sale suô, accedente frigore externô, coagulatur & densatur. Quod ipsum suprà memoratus Bartholinus experimentis quotidiè obviis con Barth. I. firmat, interque alia hôc, quod ex nive sal eliciatur praestantis. C. VI simum, menstrui universalis vicem supplens, quodque pro solvende Blas. Vige- auro ex aqua simplici extraxerit Blasius Vigenarius, cujus rei monar. Libr. dum tradiderit Diod. Euchyon. Idem ille testatur Bartholinus, cives suos nivis aquam pro coquendis cibis optimam esse experGall. de Ign. ctos in obsidione Hafniensi: coqui enim hac aquâ nivatâ cibos ci& Sale. tius, & carnes candidiores reddi. Et quanquam ob salis tenuiDiod. Euchyon, L.Ill. tatem sapor in nive se non prodit, quia ex rorida nube, ade Salib. C. quisque subtilioribus nix in aëre compingatur, eam tamer diutiùs in terra detentam, vel frigore urgentiore constriXII. ctam & condensatam, non nihil lingvam mordicare. Sulphurea denique effluvia nivem ingredi argumento pingvedinis constat, quâ nix abundat pariter & terram fo cundat. Praetereà, si quaelibet corpora, sive perfectè. sive imperfectè mixta è principiis non minùs Chymicis, quàm elementaribus gignuntur, quis sulphure nives defraudet?

---

Johann Andreas Planer (with Martinus Pelsöczi), De nive dissertatio prima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nive_dissertatio_prima.
