Latin
8
Johann Andreas Planer, De nive dissertatio prima 8
Unproofread scanNot analysed yet
Ne dicam; cùmra veteribus, tùm etiam multisrecentiori bus colorem eô nominenivibus vindicari: Quod cum indubium omninò sit, de forma nivis hoc sultem meminisse sufficiat, quod sit accidentalis illa dispositio, quà nubes, ol nimium frigus, in albicantes floccos, instar lanae carminatae, seu mollioris, decidentes, mutatur. §. IX. Causa verò nivium effectrix nec ipsa una exi stit. Suprema Deus est, à quo ut corpora naturalia omnia, ita &meteora. Quorsum conferatur Jobus. Quem cum Job. C. scriptura divinior primam causam celebret, tùm haud ne XXXVIII. gat secundas. Et verò harum remotissima Sol est simuml cum aliis corporibus coelestibus. Sol inprimis in sublime elevat ex terra vel aqua exhalationes &vapores, materiem meteororum: quandoquidem omnis virtus naturalis hujus mundi, partiumque ejus, gubernatur à coelo, id est, agit, vel patitur virtute coeli accedentis atque affluentis ad actiones passionesque inferiorum corporum. Sideribus accensendus calor loci, cum icalore Solis concurrens, vapores que crebriores è tellure evocans. Jam causa propinquio ventus est, nubem, ejusve vapores, ac particulas dispersas, cogens, agitans, condensans, constringens, colligens ac comprimens. Ille autem spiritus omnino requiritur, quia nubium requiritur agitatio, &in innumeras bullulas commutatio: idemque tepidior. Id quod uberiùs exponit, simulque probat Philosophus eximius Hamelius, quem Hamel. . adeò audire minimè grave accidet. Aëre forsan, inquit, suprà vel spiritu quodam tepidiore, turgent innumerabiles bullae, quae nivem componunt. Unde, cum nix imminet, frigus aëris non mediocriter temperatur, ac plerumque caput gravedine laborat, destillationes cerebri excitantur. An, quod spiritus quidam tepentes, ut loquitur Fromondus, deorsum exprimuntur? Huc usque Hamelius. Quamvis nos ventum tepidiorem in se tempeΣονκαίυg. 3° rare aërem, quàm propter solas imminentes nives, asseverare malimus. Haud minor Hameliô Gassendus cum suo Epicuro videtur eundem ventum ponere, qui nubem perflet, &guttulas aquae in bullulas convertat; quae, dum decidunt, obrigescant, ac, prout in se mutuò incidunt, diversimodè &cohaereant, &in majores minoresque flocculos, seu pappulos, abeant. 5. X. Neque verô ventus omne negotium conficit, sed hunc frigus oportet insequatur.