Latin
CEPHEVS
Johann Bayer, Uranomatria 12-2
Unproofread scanNot analysed yet
Secundùm Arabes, Stellae, n. B. alas. γ. verò, κ. π. ę. quas partim restituimus, Pastorem, Canem, &oues constituunt. Polus Arcticus, Maroni vertex sublimis, quem graeci ἀπὸ τοῦ πολεῖν, versare, deducunt; Consule Macrobium in somno Scipionis lib. 1. c. 16. Aristotelem libello de mundo, Τῦ δὲ σύμπαντος οὐρανοῦ τε, &c. Polus Eclipticae. Phaenice, aliis Dhub Elezguar. Circulus lacteus, Iunonius, ὁ γαλαξίας, vestigium Solis, Ptolemaeo Fascia, Zona, via lactis, Perusta, vulgò D. Iacobi. Constat hic circulus, ex tenui nebulosa substantia, aliqua sui parte latiore, aliqua angustiore, super tropicus obliquatus. Achilles statius, ὁ γαλαξίας ἐστὶν, ὁ ἐν τῇ σφαὶρα κατακεκρισμενος, κηρῷ λευκῷ Non λόγῳ θεωρητικὸς, vt penè omnes reliqui Spherae circuli, sed quia visu nota. tur, hîc ceu fluminis diuerticulo, sensilis est. Pes dexter, Vrsae maioris, interpretandus sinister, hic dexter: hoc non fortuitò, sed consultò exempli loco fieri curauimus, ratio attentiùs consideranti facilè patebit. Hîc in Cepheo &quasi omnibus nostris seqqe descriptionibus, pro dextro, tabulae Ptolemaei, Alphonsi, Copernici, Tychonis, &c. Sinistrum, &vice versa, substituunt, quod obseruandum.