Latin
2
Johann Bayer, Uranomatria 2
Unproofread scanNot analysed yet
Haec astrorum siei superiores illos orbes, luminaque intermicantia considerat, quae summa Omnipotentis bonitas archiectata, mortalium seruitio destinauit; veram hanc &genuinam appello, non illam superstitiosam à S. Romanae EccCensurâ dignissimè notatam, coelum inquam stellarum, in quo earundem robur, σερέωμα seufundamentum, omnium animos in admirationem rapit, motuum amplitudo, &varietas stupefactos percellit. Huius doctrinae dignitatem, eò ampliorem esse scimus, quò plurium artium soecundiorem agnoscimus: fontem Geometriae, quae ad omnes conducit artes verissimè appellabimus; in suanamque scientiam habet veritatem, c. si quis artem. dist. 37. quam etiam ex prudentißimo Impp. Dioclet. &Maximian. decreto discere atque exercere publicè interest. Non immeritò igitur Quintilianus lib. 1. Iust. Orat. c. 18. ratus, hanc omni aetate, pueris ad acuenda ingenia esse vtilem, altis propter numeros &formas, ad publica obeunda ministeisummè necessariam. Iustitiam insuper, proportione Geometricâ &Arithmeticâ distribuimus, qualem praeseralias Pandectarum &Codicis LL. Cuiacius ad L. Si ita scriptum. D. De lib. &posthumis, explicat: Aristoteles in distributiuam, quam appellat διανεμητικὴν, &commutatiuam, siue ἀλλακτικὴν, diuidit. Si rem familiarem administrandam suscipis, meßis aut arationis tempus ignoras, cursum siderum, atque adeò Hesiodum consulas licet. Πληιάδων ἀτλαγενέων ἐπιτελλομενάων Αρχεσʼ ἀμητοῦ, ἀρδτοιο δὲ δυσσομενάων. Damus itaque methodo Ptolemaica seu Ortelianâ, coelestium siderum, quotquot hodie extare comperimus, Schemata, situs, &Schediographias, terminum descriptionis, Eclipticam, obseruantes, simili formâ, curâque, hactenus (si rectè iudico) minimè delineatas, rarò namque eiusmodi, &vt decet reperiuntur perfectae. Sunt ex descriptionibus, Hipparchi, Ptolemaei, Alphonsi, &Copernici; per Tychonem Brahe ad trutinam examinatae, nostroque diutino intercisarum horarum labore adauctae, &tui in gratiam commodum que, beneuole Lector, in publicum emissae. Habes quasi omnia ab antiquis frequentata constellationum nomina, apta iuxta ac inepta, barbara, Arabica, Babylonica, Persica, dimidiata, &vt ita loquar dilantata, non autem eo animo excusa, vt barbariem inde haurias, sed potiùs tanquam contrarium iuxta se positum magis elucescens, in saniorem &claßicorum te traducat sententiam. Plurima igitur mala &corrupta, ac quidem ampliùs huc necessario translata, tibi auersanda, multa bona &polita, antiquorum auctorum nominibus connotata, tibi vnicè amplexanda. Huius mirandi ratio nulla est, vocabula enim cuiusque artis propria, non aequali significatu, ab omnibus scientiarum asseclis vsurpari solent, rectè vsurpata, facilè in errores abeunt. Hinc operis huius verba, proximis constellationibus paßim apposita incautum peßimè decipiunt; nec enim Alphard nauis scuto, nec Aben Ezra Agitatori, sed hoc laeuo bouis oculo, illud lucidae Hydrae conuenit. Vnà etiam significatione, plures aliquando appellantur siderationes: cum Sirio &Procyone, Perseus canis; Spicacum Arcturo Azimech; Lyra cum Miluio vultur eadens denominatur: Similia offendes plura, quae certè ad veritatem indagandam, matorum quoscriptorum dicta perspicienda, molum prodeße possunt.