# Uranomatria 21

Johann Bayer, Uranomatria, HERCVLES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-bayer/uranomatria/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-bayer/uranomatria/21

luxta calcaneum pedis dextri, prima. Secunda. Nebulosa. Martiales, secundum Ptolemaeum Mercuriales. Tropicus Cancri. BB. Lyra CC. Cygnus. DD. Cauda Aquilae. EE. Caput Serpentarii. FF. Caput Serpentis. GG. Pedum Bootis. Hercules cubitorum corporis quatuor erat altitudine, igneum ex oculis splendorem effundebat, nec frustra aut ab areu sagittas emittebat, aut iaculo feriebat. Apollod. lib. 20. Charops quasi iracundè intuens dictus, ex Africana victoria nihil praeter oues abegit: verùm quia Μῆλον ouem & pomum, Homero omnem arborem significat, aurea mala ex hortis Hesperidum secum asportasse creditur; tanto namque in honore apud veteres oues habitae, vt ex iis omne diuitiarum genus, desumi posse existimarent, hinc aurea lana, & apud luris consultos peculium teste Festo, cum Seruio, à pecoribus dictum; pecunia pecudum nota signata, ex argento, Anno V. C. CCCCIXXXIV. Q. Fabio consule, primò apparuit. Plin. lib. 33. c 3. vbi mendum est, quod Glareanus de Asse & part. eius c. 13. annotauit. Variae per Italiam obseruantur Herculis statuae, pomo vno, aut tribus in manu, quae cotonea affirmat Pierius lib. 10. Similem huius schematis Rauennae aspicies Ingeniculum, ambobus lacertis atque ceruice, semirotundum & conuexum gestantem solarium. Non dissimilis Romae, in vineâ Stephani Bubalii repertus Alcides, Sphaeram Zodiaci, & fixarum stellarum imaginibus sculptis exornatam baiulans. Cur autem coelo humeros supposuerit. Diod. lib. 4. c. 3. explicat. Clauam à nobis primò nouem stellulis descriptam, alii tam libri, quàm globi ignorant; nec ramum pomiferum agnoscunt, quę duo cum historiae nihil detrahant, nec omittenda censuimus Clara in capite κατʼ ἐξοχὴ Hercules, nobis cosmicè oritur 111. Non. Nou. occidit XIIX. K. Febr. LYRA. Apollinis, Orphica, Vultur cadens, Arabum, KATQ. DEPHΣ, Χέλυς, Χέλυς ὀλίγη, φόρμυιξ, Fides, Fidicula, Testudo, Cirhara, Fidicen, Canticum, Μῆς, Εμὺς, Testudo lutaria, Marina, Deferens Psalterium, Pupillam, Aquila marina, Bάσανος, Nefrussakat, Alohore, Mesanguo, Asangue, Brinek, Albegala, Nablon. DIARTHROSIS. Vcida, ἐν τὰ ὀστράκω, Anonymo ἐντῇχελώνηsc. tympano, κατʼ ἐξοχὴν, Lyra, Fidicula, Vultur cadens, quia rostro in Eclinticam conuerso, à 15Primae. partibus Aquiloniis ad Austrinas cadere videtur. Appellatur & testa, Pupilla, nonunquam Brinek, Vega, VVega, Ptolemaeo vt omnes splendidiores, Λαμρὸς ἀστὴς. Inimâ Lyrae parte Borealis praecedens. 24 Tertiae. Borealis sequens, ad dextrum cornu, Zυγὸν, Iugum. In eductione alae dextrae. Quartae. In Collo. (Magnitudinis. In pectore. In sumitate alae dextrae Borealior. J Quintae. Australior. In imâ alâ. Ad medium sinistrae alae. Inimâ Lyrâ, Australior sequens. In sum itate sinistrae alae. Sextae. In imâ Lyrâ, Australior, antecedens. Omnes de natura Veneris, & Mercurii.

---

Johann Bayer, Uranomatria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Uranometria.
