Latin
HERCVLES
Johann Bayer, Uranomatria 22
Unproofread scanNot analysed yet
Rostrum Gallinae seu Cygni. o. Dextrum brachium Herculis cum Leonis exuuiis. Mercurius in Cyllenem profectus, pro antri ostio, depascentem testudinem inuenit, quâ perpurgatâ &abstersâ, super eius testâ, neruos ex mactatorum boum intestino confectos, tetendit, ac Lyram confecit. De Heptachordo pleni auctorum libri. Apollodorus lib. 2. Auienus de Orpheo loquens. Hic nam fila nouem docta in modulamina mouit. Cum Decachordo pingitur Apollo, quia vt inquit Fulgentius, humanae vocis decem sunt modulamina, vel cum Apolline decem celebrantur Musae, Clio, Euterpe, Thalia, Melpomene, Terpsichore, Erato, Polymnia, Vrania, Calliope. Decachordum S. Scriptura Psalterium, Christiani Laudatorium, Hebraei Nablon vocant. Giraldus Synt: De Musis.