Latin
CIGNVS
Johann Bayer, Uranomatria 30
Unproofread scanNot analysed yet
Teste Ptolomaeo Martiales cum Mercurio, moderni venereas cum Saturno ponunt. Capella cum Erichthonio. Q. Pes sinister Andromedae. R. Triangulum. S. Terminus signiferi Boreus. Habebat Perseus talaria, orci galeam, Clypeum, &Cibisin, quam peram quidam putant, vt Pindarus &Hesiodus in clypeo. Horrendae totas scapulas caput occupat ingens. Gorgonis, idque intra cibisinlatet. Erant Gorgonibus capita squamosarum anguium spiris obsita, dentes praeterea tantae magnitudinis, quantae suum esse videntur; ad haec manus aeneae, &alae aureae, quae quicunque obtuerentur, eos in saxa omnes commutabant. Apollodorus lib 2. Apparet igitur Perseum cum capite Medusae, vt nostra exhibet tabula, pingendum. Malè vulgatae formae, Rasdalgolalas, omittunt, ita praeter innumera paene numis. mata, domesticum testatur exemplum, quod monumentorum suorum fol. 113. clariss. August. Reip. II. vir Marcus Velserus, affabrè describi ac delineari curauit. Boiariae &Sueuiae, Gorgonis astrum oritur cum Sole IV. K. Febr. mox XIV. K. Mart. ante Solem cernitur. 111. Id. Maii. post eundem vesperi, absconditur. AVRIGA. Aurigator, Agitator currus, Custos caprarum, Myrtilus, Retinens habenas, Erichtheus, vel Erichthonius, ἡνίυχος, Habenifer, Habens hircum capellas hoedos oleniam capram, Iππηλάτης, Ἑλάσιππος, Ἀῤμηλάτης, Διφρηλάτης, Mahumetanis Mulus elitellatus, Isidorus Mouortem dicit, rectiùs Maforte, In Tetrabiblo Hora, pro Roh, aut Roha, Arab. Alhaiot, seu Alhatod.