# Uranomatria 41

Johann Bayer, Uranomatria, JOCTIAIOC MAPKEAAOC O IEPETC TOT ANTINOOT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-bayer/uranomatria/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-bayer/uranomatria/41

Astrum hoc, tabularum auctores, lumine obscuro, minùs rectè nebuloso, tradunt; non enim ut φάτνη in dodecatemorio Leonis, Galaxiae comparari potest. Astrum autem corpus est, ex distantibus certisque & definitis stellis συνημμένον, ut Pegasus, Capricornus, Eridanus: Aster verò ἡνωμένον, vel ut Conon Mathematicus ait, ὑπὸ μιὰς ἔξεως, vno spiritu contentum, ut Sol, Mercurius, Luna, quem Paulus I. C. L. 23. In rem S. Item quaecunque. D. de rei vind. statuae adtribuit. Corpora quae trium generum esse referuntur, ἡνωμένα, συνηαμένα, σιεστῶτα, Pomponius lib. 30. ad Sabinum explicauit. Eadem Achilles Statius, in Aratum ex Conone retulit, ubi ἔξιν, spiritum quo corpus continetur, significare paret, ἔστιδ έξις πνεῦμα σώματος συνεκτικόν. Plura interpres Dionysij Theologi, & Boëtius. 1. Arith. Duae rictus Equulei, nobis hodie VII. & 1IX. K. Ian. oriuntur. VII. & IIX. K. Martij occidunt. Astronomicarum rerum scriptores, quidam E, alij F, numerandi ordinem vsurpant, vtrumque maioris haesitationis vitandae gratiâ, apponendum duximus, inde quam F, decimam septimam appellat, E, quartam denominare consueuit. Antiquorum plerosque, certam stellarum multitudinem non obseruasse deprehendimus, qualem idcirco, nec nobis defendere propositum est. Aratus & Hyginus octodecim lumina Pegaso attribuunt, tribus omissis, Quid. 111. Fast. quindecim submittit.

---

Johann Bayer, Uranomatria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Uranometria.
