Latin
ANDROMEDA
Johann Bayer, Uranomatria 47
Unproofread scanNot analysed yet
Triangulum est ἰσοσκελὲς, non ἰσόπλευρον. Euclides: ἰσόπλευρον μὲν τρίγω. νον ἐστὶ τὸ τρεῖς ἴσας ἔχον πλευρὰς ἰσοσκελές δὲ τὸ τὰς δύο μόνας ἴσας ἔχον πλευρὰς. Germanicus. Tres illi laterum ductus: aequata duorum Sunt spatia: vnius breuior sed clarior ignis. Igitur in primâ hâc parte, &plagâ Septentrionali, stellae omnes numerantur 709. Primae mag. 3. Secundae. 25. Tertiae. 81. Quartae. 151. Quintae. 105. Sextae. 134. Αμόρφωτοι informes seu sparsiles. 200. Stella autem primi luminis, terrâ, 68. vicibus, maior est. Secundi ordinis eandem 28 1/. superat. Tertij ordinis, 11. Quartae mag. 412. Quintae diff. 111. excedit. Sexti verò discriminis, globo terrestri, contra veterum opinionem, ter minores deprehenduntur: ita moderni, &Tycho Brahe, in suo progymnasmatum libro.