Latin
TABVLA VIGESIMAQVINTA
Johann Bayer, Uranomatria 56
Unproofread scanNot analysed yet
In primo pede Austrino duae superiores. Vna inferior. In secundo, vna. 8. In vltimâ testâ. binae. q. Gemini. F. cor Leonis. G. Canis minor. H. Caput Hidrae. I. Aequator. K. Tropicus astiuus. Cancrorum genera sunt: Caradi, Astaci, Meae tacineae, Paguri, Heracleotici, Leones, Fluuiatiles &c. Plin. lib. 9. c. 31. Cammarum seu locustam marinam, Syracusanorum: Fluuialem, Tarentinorum continent nummi. Cancer marinus &rosa Rhodiorum typus: Pagurus veteribus prudentiae Symbolum fuit; ob quam causam, huius exuuiis, Dianae caput, in Brutiorum nummis exornatum cernitur. Nos hîc Cancrum fieri curauimus, qualem apud Guilhelmum de Choul, Neronis, &Antonini pij numismata Zodiacum habentia proponunt. Similes duos, ara marmorea, Romae extra portam Ostiensem reperta, cum Hercule clauâ innixo, &sequenti inscriptione, posteris trasmittit.