# Uranomatria 62-2

Johann Bayer, Uranomatria, TABVLA VIGESIMA OCTAVA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-bayer/uranomatria/62-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-bayer/uranomatria/62-2

In mediâ lance Boreali praecedens, & quarta. Reliquae q. parum . Syrma virginis. p. Cauda Hydrae. 6. Yed Ophiuchi. 7. Antares. v. Caput lupi. ῳ. Aequinoctialis. X. Tropicus hybernus. Erant olim Libra & Scorpio vnum signum, hinc Aratus; μέγα θηρίον, Ouidius: porrigit in spacium signorum membra duorum. Post lulij Caesaris mortem in Chelarum Scorpij, seu Librae partibus, cometes apparuit; Caesari et Augusto consecratus; inde in catalectis: & Libram quam Caesar habet. Suetonius in Caesarec. pen. Siquidem ludis quos primos cosecratos ei haeres Augustus edebat, stella crinita per septem dies continuos fulsit, exoriens circa vndecimam horam (Plinius diei) creditumque est animam esse Caesaris in coelum recepti. Sunt qui Libram natale Augusti signum reputant, quod nummi Capricorni nota signati non facilèadmittent. Chelae, lances Librae, seu πλάστιγίες hîc obseruantur, quarum a. K. Nou. attollitur, 111. Non. eiusdem deprimitur. β. pridie K. Nou. oritur, VIII. K. Decemb. cum Sole absconditur.

---

Johann Bayer, Uranomatria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Uranometria.
