# Uranomatria 68

Johann Bayer, Uranomatria, SIGIIARINS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-bayer/uranomatria/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-bayer/uranomatria/68

paulò ante Solis exortum. Scribe: paulò ante Solis occasum; mendum enim auctoris manifestum. Nam si natus est horoscopante Capricorno, paulò ante Solis exortum, ergo in Decembri, vel lanuario Iuliano; si Libram habet vt quidem interpretantur, Suetonio & Manilio contradicitur, quorum hoc ex Iuliano contra antiquum militat Kalendarium: illud per se ἀδύνατον, & erroneum à quouis refelli potest. Sunt qui legunt paulo post ?olis occasum ex illo Germanici: Et maternis intulit astris, genituramque nocturnam fuisse contendunt. Germanicus: Hic Auguste tuum genitali sidere numen, Attonitas intergentes patriamque pauentem In Coelum tulit, & maternis intulit Astris. Accia mater Augusti M. Accio Balbo, & luliâ sorore C. Caesaris genita, ad Deos imortales genus referebat. Suet. in Caesare c. 6. Amitae meae Iuliae maternum genus ab regibus ortum, paternum cum Diis imortalibus coniunctum est, nam ab Anco Martio sunt Martii reges, quo nomine fuit mater, à venere Iulii, cuius gentis familia est nostra. Non solùm igitur Pan, seu Capricornus Augusti numen Coelo intulit, sed & ipsis Diis immortalibus, vel si placet, veneri, materno coniunxit astro. Videtur ergo Augustus in lucem editus, ix. k. Octob. antiquo, & Xiv. k. Sext. luliano, Sole Cancri partem obtinente circiter vigesimam quintam, Capricorni gradu vigesimo primo aut secundo (quia paulò ante Solis occasum) horizontem stringente. Fundamentum ponit Cicero lib. 10. Epist. Ad Atticum Epist. vltimâ, his verbis: Nunc quidem aequinoctium nos moratur, quod valde perturbatum erat. Id si cras erit, vtinamidem maneat Hortensius. Subiungit: XVII. Kalendarum Iunii Tullia mea peperit puerum. ἐπταμηνιαιον ἑυτόκησεν. Nondum igitur aequinoctium transiit, quod verisimiliter per duos, aut tres, adhuc dies, erat expectandum, cum hoc ipso epistolam minimè scripsisse videatur: & quia pauente patriâ, tumultu videlicet Catilinario est genitus, plures, dubio procul, totâ quasi consternatâ Româ, sunt factae intercalationes: sicut à primo belli ciuilis anno quo C. Marcellus & L. Lentulus consulatum gessêre, ad quartum quo Caesar tertiùm consul fuit, aequinoctium ad dies tredecim, vltra decimum septimum Maii protrusum est, vt Epistola Aldi Manutii ad Alexand. Farnesium testatur. Mag. Marcus Velserus Coloniae Duumuir, rerum Augusta. Lib. 5. f. 85. IV. K. Octob. Augustae Vindelicorum encaenia, doctè suspicatur, quam multi Capricorno subesse hariolantur, qui à mediam secundam vsque ad tertiam pomeridianam, oriebatur: quo tempore Coloniam deductam conijcere liceat. Agro Augustano, Deneb Algedi, nostro saeculo III. Id. Febr. cosmicè oritur, occiditque prid. No. eiusdem.

---

Johann Bayer, Uranomatria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Uranometria.
