Latin
TABVLA TRIGESIMA SECVNDA
Johann Bayer, Uranomatria 70
Unproofread scanNot analysed yet
In primo flexu aquae duarum antecedens. Ἐντῇ κααπῇ δεύτερα, media &Australior. Reliquae de Saturno &loue participant. Deneb Algedi. L. Piscis Zodiaci, notius. M. Cauda Ceti, seu Pistricis. N. Piscis solitarius, seu magnus. O. Fumahaut. P. Aequator. Q. Arietis &Librae Colurus. R. Tropicus: Isidoro cimmerinus. Macrobius lib. 1. Saturnalium: Aquarius nonne ipsam vim Solis ostendit? vnde enim imber caderet, nisi Solis calor ad supera traheret humorem, cuius refusio pluuialis est in copiam. Videntur &Aquarii, aquam circumferentes venalem, Cicero in Epist. famil. ni ego cum Aquariis &tabernariis pugnarem. Appellantur &Aquarii qui publicis praeficiuntur aquis, inde Aquariorum fraus, quâ aquas ex publicis ductibus, in priuatorum ueriuant vsum: Vide L. 10. Decernimus. C. De expensis pub. ludorum. lib. XI. Nuncupati &olim sunt hoc nomine Haeretici; quod aquam solùm in calice Sacramenti offerebant. 24. q. 3. c. quidam autem Haeretici. Scheat almae Ingolstadiensi Academiae, XVI. Apr. eleuatur, XIII. K. Mart. cum Sole deprimitur; stellae namque latitudinis Boreae priùs cum Sole oriuntur, quàm occidunt, Australis contra.