# Uranomatria 70

Johann Bayer, Uranomatria, TABVLA TRIGESIMA SECVNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-bayer/uranomatria/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-bayer/uranomatria/70

In primo flexu aquae duarum antecedens. Ἐντῇ κααπῇ δεύτερα, media & Australior. Reliquae de Saturno & loue participant. Deneb Algedi. L. Piscis Zodiaci, notius. M. Cauda Ceti, seu Pistricis. N. Piscis solitarius, seu magnus. O. Fumahaut. P. Aequator. Q. Arietis & Librae Colurus. R. Tropicus: Isidoro cimmerinus. Macrobius lib. 1. Saturnalium: Aquarius nonne ipsam vim Solis ostendit? vnde enim imber caderet, nisi Solis calor ad supera traheret humorem, cuius refusio pluuialis est in copiam. Videntur & Aquarii, aquam circumferentes venalem, Cicero in Epist. famil. ni ego cum Aquariis & tabernariis pugnarem. Appellantur & Aquarii qui publicis praeficiuntur aquis, inde Aquariorum fraus, quâ aquas ex publicis ductibus, in priuatorum ueriuant vsum: Vide L. 10. Decernimus. C. De expensis pub. ludorum. lib. XI. Nuncupati & olim sunt hoc nomine Haeretici; quod aquam solùm in calice Sacramenti offerebant. 24. q. 3. c. quidam autem Haeretici. Scheat almae Ingolstadiensi Academiae, XVI. Apr. eleuatur, XIII. K. Mart. cum Sole deprimitur; stellae namque latitudinis Boreae priùs cum Sole oriuntur, quàm occidunt, Australis contra.

---

Johann Bayer, Uranomatria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Uranometria.
