# De maculis in sole observatis 13

Johann Fabricius, De maculis in sole observatis, 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/13

Credo neminem non animadvertisse fastidiendas inde manantium opinionum absurditates, quas etiam hodie alunt sub pensi speciosâ veritate non pauci literatorum: ita nil habehabemus, quid verum dummodo aliqvid dixisse videamur alijs: Sed candidè & ingenuè pugnandum est, ut licet immensam naturae sapientiam nostris emetiri sensibus haud qveamus, non tamen id committamus, ut nostrae rationis audacia metum ignorantiae praeveniat falsâ quâdam intellectionis ostentatione: Malimus verecundâ quadam dubitatione in rebus sublimioribus vinci, quàm affectato definitionis, aut decisionis jure etiam vulgarem superare ignorantiam. Candida enim nostrae in rebus sublimioribus ignorantiae conscientia, non parvum affert lucrum eruditioni. Age igitur ingenuitate certemus & modestiâ, non praefracti aut Illud enim veritati propius est: nimis praesidentes. hoc etiam ingeiosos defraudat ejus posseßione. Habuimus modestos ejusmodi & ingenuos olim veritatis vindices & duces non ignavos, qvi exeme plonos praeierunt: habemus & hodie, qui divinam naturae opulentiam, si non plenè, saltem in speculo nobis exhibent, centemplandam: in speculo inquam; sed ecce! quod translatitiè affectabat animus eloqui, id nunc casus metaphorae, cum ipsâ rei veritate ludendo, serio enuntiat. Audisti, ut nuper sagacißimùs ille Galilaeus, Lunam ettam in parvo à nobis interstitio mirabiliter fecerit visendam: Adeò sumus superiores veteribus, ut quam illi Carminis magici pronunciatu demissam repraesentasse putantur, nos non tantum innocenter demittamus, sed Dis sed etiam familiari qvodam intuitu, ejus quasi conditionem obtueamur. Et sanè si cuo videndi desiderio, atque contemplandi capiamur studio, non potest, quin insolentis apparitionis admiratione impleti, nostram, quam naturae debemus conscientiam, modestis excutiamus dubitationibus. Tantos ibi an fractus, declivitates, eminentias, asperitates, inaequalitates & praerupta terrae rudera, & Oceanos conspicamur navigabiles.

---

Johann Fabricius, De maculis in sole observatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_maculis_in_sole_observatis.
