# De maculis in sole observatis 16

Johann Fabricius, De maculis in sole observatis, 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/16

Proinde rectè quidam nostram hâc in parte negligentiam diligentioribus praevenerunt inventionibus, & dissolutam illam corporum mundanorum motionem à veteribus hactenus creditam ordinatiore & naturae convenientiore excusârunt modo: quod tamen ipsorum in ventum tantum abest, ut suffragiis, sui servaverit hactenus auctoritatem, ut etiam miseris multorum obtrectationibus, cavillationibus & irrisionibus etiam nunc dolendam sustineat jacturam. Verum in hoc naturae damno insignem lucrati sumus ignorantiam, quam licet plerique sciamus, nolumus tame id alios scire, necubi errasse videamur. Sed nolimus in tali foro mercari, ubi tanto pretio emamus inscitiam: Prostabit natura nobis minore labore & majore lucro redimenda. Hanc vestigemus, etjamsi per sexcentos errores ad veritatem sit eundum non pudefacti recantatione, sicubi meliora videmus. Non enim ilicò assentiendum est communibus persvasionibus, quibus multi detinentur sub modestiâ investigationis, sed cognoscendum est, quid naturae convenientius & rationi verisimilius.

---

Johann Fabricius, De maculis in sole observatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_maculis_in_sole_observatis.
