Latin
18
Johann Fabricius, De maculis in sole observatis 18
Unproofread scanNot analysed yet
Sed; colligamus animum, &in justâ causâ satis verecundati, tandem quod proposuimus, afferamus, ne in longiore narrationis dilatione delusisse lectorem videamur. Notum est, quae nuper Batavis in venta sint perspicilla, quae res etiam procul dißitas incredibili magnitudine cum admirabili lineamentorum &colorum distinctione nobis repraesentant intuendas. Vnde factum est, ut jam familiare sit, non solùm his qui terrâ marique distantißima quaeque prospecturi sunt, sub majori visionis angulo, sed etiam plerisque aliis, qui coelorum aditus hoc instrumento adjuti explorare coeperunt, adeò ut quae subinacceßibilis scientiae, &vix aut nunquam assequendae cognitionis rumore multòs absterruerant, aut saltem ab indagationis conatu ab stinuerant, facilitate pervestigationis ostensâ, reddiderint securiora. Hinc ita percrebuit fama tanti artificij, idque non sine multorum fructu, quos caeteroquin jucundißima rerum mirandarum contemplatio latuisset. Ad nostratium enim rerum speculationes, quantum vis non sit inutile, tamen quia ad illa oculi per venire plerumqvè poßint corpore propiùs adducto, preciosiùs ad inacceßibilia, &praesertim caelestia distinctius intuenda habitum est. Vnde propter incredibilem rei successum multi sibi non temperarunt, quin in Lunam, ut antea diximus, sub volarint, immo ad Iovis astrum, unde etiam cum quatuor hujus satellitibus dimißi viam redivêre multis hactenus impenetrabilem.