# De maculis in sole observatis 19

Johann Fabricius, De maculis in sole observatis, 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/19

Quorum tum audaciam tum ingreßi itineris felicitatem equidem primò miratus sum: tandem & ipse novitate rei permotus, & aviditate cognoscendi istâ excitatus, me quoque accingebam ad regiones superiores, itinere ut mihi pollicebar, non infelici perlustrandas. Via visa est illicò plana, tuta, secura: quo effectum est, ut praefidentiùs ab hâc jam aliis ita & tritâ discederem, quasi novas cum Batavis Insulas in augusto mari quaesiturus. Tandem in viam incidi Solem versus, in quâ cum pergerem, eminus solem suspexi vastae magnitudinis instar orbis aut globi mundani: visus est non negligendâ interdum etjam circa margines inaequalitate & asperitate, auam & parenti meo Davidi Fabricio obscuriùs quidem animadversam ex ipsius intellexi ad me datis literis: quod tamen ut asseverare certò non possum, meretur interim ulteriorem diligentioris observationis & peram, non difficulter illi, qui exquisitiore perspicillo inspiciat, praestandam. Dum vero haec ita attentè contemplor, repente obtulit sese macula nigriuscula, ab altera verò parte rarior atque dilutior, non parvae, respectu ad discum solis habito, magnitudinis.

---

Johann Fabricius, De maculis in sole observatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_maculis_in_sole_observatis.
