# De maculis in sole observatis 2

Johann Fabricius, De maculis in sole observatis, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/2

accepi paucorum annorum curriculo beneficia: Nam tanta fuerunt hactenus, quae meam non tantùm vicerunt exspectationem, sed vel quovis etiam humano voto praeoptabilem longe superârunt liberalitatem. Equidem, si moram memoriae gratae & debitae, tamdiu intermissae, candidè excusare liceat, non leviter mihi cum temporis inopportunitate, ad amoliendam admissae ingratitudinis suspicionem, arbitror expostulandum; siquidem de argumento declarandae gratitudinis non tantùm diu multumque cogitavi, sed etiam non minimam ejus partem pridem adornavi, quod tamen, ut prae magnitudine quidem propositi; maximè verò intervenientium impedimentorum multitudine & varietate maturari non potuit; ita nondum publicum contestandae gratitudinis successum habuit.

---

Johann Fabricius, De maculis in sole observatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_maculis_in_sole_observatis.
