Latin
23
Johann Fabricius, De maculis in sole observatis 23
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc igitur artificio consulentes rei difficultati, Solis imaginem in Cameram obscuram intromisimus, atque illaventem in convenienti à foramine distantiâ papyro excepimus, quam idemtidem motavimus, ne forte papyri maculae orservanti. Solares persuaderent maculas: animadvertimus primò maculam satis magnam irstar nubeculae longioris ad alteram extremitatem sensim extabescentis: Ejusmodi enim nobis apparuit in obscurâ Camera &per perspicilla: Locum hunc, ubi prima observatio habeba tur nobis servavimus, tum ad iterandas observationes, tum ad diversitatem, si qvae contingeret, contemplandam. Postquam verò has Coelum indulserat observationes, quasi tumultuarias, continuo ferè serenitatis obsequio; sui copiam deinceps non fecit amplius triduo, propter continuae obscuritatis interventum Tandem iterum inclaruit consumtâ nube, spectaculum sui praebuit, memoriâ perpetuâ dignum. Vidimus in sole maculam illam ab oriente versus occidentem promotam, sed qvâdam obtiquitate, &dum attentius inspicimus, aliam maculam notamus ad orbis Google ad orbis solaris marginem, sed minorem, quae nihilominus majorem insecuta paucorum dierum inter vallo ad medium fere solis discum penetravit.