# De maculis in sole observatis 27

Johann Fabricius, De maculis in sole observatis, 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/27

locemus, annubes? non crediderim, quenquam hîc temerè ab antiquitate discessurum quae alioquin satis sollicitè nubium commeatum ad Solem & Coelum interdixit, & naturae nostrae cum coelo familiaritatem impenetrabili disrupit interstitio: Non enim Solem tam indigum cum veterum quibusdam existimabimus, ut sibi victum ex nostra aut alterius quaerat regione, nisi ignis nomine illam subeat voracitatis calumiam, ut insitâ illâ avaritiâ, quâ omnia ad sese rapit, nostris etiam sedibus non parcat. Sed secus sentiendum est viro naturae studioso: siquidem maculae istae multis visae, aliquot seculorum aetatem habent, licet plurimos sub aliem sideris praesentiâ fefellerint, quod quidem ipsis propter observationis raritatem condonandum est. Neque cum illo etiam temerè puto sentiendum, qui nostris dubitationibus subvenire volens, Cometarum officinam in Sole collocabat, unde tanquam emissarij & exploratores emitterentur, brevi ad Solem redituri. Quod felix & faustum illis sit, modò ne explorent nostram hâc in sparte ignorantiam.

---

Johann Fabricius, De maculis in sole observatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_maculis_in_sole_observatis.
