# De maculis in sole observatis 30

Johann Fabricius, De maculis in sole observatis, 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/30

Sed viderint hâc de re artifices, nec omittant, quin sapientißimum hoc sidus, quod ab antiquitate sapientibus tributum est, non minori quàm caeteri diligentiâ & studio expediatur conmuni motum errore. Id enim decebit ipsius praestantiam, qui non tantùm suâ ipsius naturâ & moribus contentus, sed aliorum quoque siderum ingenia mirâ varietate induit. Hoc & talia multa quotidie docet coelum Quid? Astrologiae verioris fructus inenarrabiles sunt, quos non temerè totius nostrae secretioris cognitionis fermentum dixeris. Hincn. ut hoc obiter addam, natura consulti medicos, samtatis tutores, consiliis instruunt, ad vervestigandas vegetabilium naturas, ut melio rem & feliciore faciant medicinam: quod ut antea non sategimus, ita miserè ignorantiae nostrae asylum quaesivimus in occultis qualitatibus, caeteris omnibus ad elementorum tribum remißis: unde craßiùs plantaed by Googl iti plantarum virtus explicata, aliquot medicorum secula satiavit sine appetitu ulterioris cognitionis: Verùm quàm malè, videntur quidam nostra aetate sed pauci agnovisse.

---

Johann Fabricius, De maculis in sole observatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_maculis_in_sole_observatis.
