Latin
31
Johann Fabricius, De maculis in sole observatis 31
Unproofread scanNot analysed yet
Quid enim juvat, plantas sollicitè per ordines elementares duxisse, si de virtute nativâ atque internâ incerti, incautè plurimas tacitè dißidentes, in unum confusas, defraudemus nihilominus singulas observatae virtutis honore. Sed id nunc artis publicae est, ut in horreum nostrum simul cum frugibus etiam scarabaeos cum suis tabernaculis atque omnibus ex areis omnia converramus sine vanno aut cribro. Verum si animadverteremus, inesse plantis quintam quandam naturam &coelestem, quâ capiti, cordi, jecinori, vel aliis partibus peculiariter prosint, vel obsint, non amplius desperandum esset de acquirendo medicinae honore per insperatas saepe felicesque curationes. Et ut planta illam à Coelo virtutem mutuata est, ita non minus etiam luculam, quae in floribus conspicitur, indicem naturae suae inde adepta est, quasi in hoc etiam coelo sua lucere sidera natura voluerit. Quomodocunque verò sit, hinc causas rerum dabis, quando alij in occultae virtutis excusatione atquiescunt; hinc ju dicio delectas conjunges, quando alius elementares ordines primos, secundos, tertios spectans, tumultuariâ compositione speratas saepe enecat virtu tes. Sed satis de his, ne narrationis modum excedamus prolixiore excursione. Hoc interim impensè omnes rogamus ut breviusculam hanc de maculis solari. bus sibus significationem, eo, quem veritatis studiosos decet, animo accipiant, &nostram qualemcunque diligentiam non molestè ferant, non futuri nobis molesti, si ea, qvae jam modo proposuimus, accuratiore inveQvantum enim ingeniis libenter stigent studio. cedere volumus felicioribus, tantum modestiâ eos superare certum est. Sequitur. DE MODO EDVCTIO NIS SPECIErum visibilium.