# De maculis in sole observatis 33

Johann Fabricius, De maculis in sole observatis, DUBITATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/33

quasi animam nostram, quae duntaxat ad intelligendum nata factaque est, dedeceat, negotiosa quidem ista multiplicis intellectionis operâ naturae suae excellentiam atque divinitatem tueri. Verùm sint licet literae secretiores fastidioso quorundam contemtu despicatiores habitae, ita ut serium sui cultum amiserint, non tamen committendum est, ut illorum error ignorantiae nostrae sit praesidium: Pergamus potius in hac luce, & malimus hîc avarioris ingenij audisse nomen, quàm ignavâ quâdam liberalitate & modestiâ, alijs reliquisse Nolumus verò hîc de lucis inquirendi negottum. naturâ prolixè disserere (ab hoc enim onere imbecillitas nostra nobis cum pluribus aliis communis, facilè nos excusat;) sed specierum visibilium eductionem brevißimè tantùm considerare, tradituri aliis decidendi negotium, ut quae, non contemnenda quidem, pervestigandae eductionis documenta nobis inter calamum ruditer concepta & nata sunt, alij ad meliorem scientiae formam educent. At quid lumen sit, quaeramus prius obiter, ne illotis omninò manibus amplectamur modum eductionis. Luce hîc opus est: actum dicunt nostrates. Orphicis, & Heraclito placet, quod sit visibilis quadam anima, unde omnia reviviscant, anima verò sit lux invisibilis. Kepplrus lumen motum esse definit; Dogle definit; quae omnia si sanè intelligantur, contemnenda non sunt; est namque ἐντιλέχεια perspicui, quà perspicui, per illud enim actu fit, quod antea erat potentiâ. Heraclito sua sit pictura, quae nihilominus rem ipsam pingit non absurdâ ratione. Per motum etiam definiri non inrectè potest.

---

Johann Fabricius, De maculis in sole observatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_maculis_in_sole_observatis.
