# De maculis in sole observatis 34

Johann Fabricius, De maculis in sole observatis, DUBITATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/34

Hoc enim praeposito nostro de specierum eductione convenientius: Siquidem lumen species atque imago quaedam est lucis: haec autem à luce produci non nisi per motum potuit: lumen enim motus lucis est, non quod lux reapse per fluorem quendam dimanet in omnes totius universi angulos, sed quod lucis actio sit lumen; omnis verò actio motus quidam est Philosophis, undem etiam natura principium motus definitur, quod tum actionis tum paßionis effectrix sit. Quin neceßum quoque fuit, quùm omnium rerum species momentaneo quodam motu à suis educantur corporibus: ita hanc quoque speciem exire oportuit. Tantum verò differunt, quod nulla species reliquorum corporum sine lumine tanquam eductore esse poßit, lumen verò nullo alio indigeat; Oportuit enim tandem devenire ad aliquod primum, quod sui & aliorum in isto genere causa sit. Lux namque in sui specie ut lumine, omnium rerum species educit, quae ubicunque sunt, ibi totae: sunt & minimae, maximae, majores, mediae, atque omnes tamen in omnibus, quod modò ampliùs, dicimus. Sanè praelucente hoc lumine emergemus ex multarum rerum obscuobscuritatibus, in quas culpâ neglectae hujus contemplationis devoluti sumus. Hine ad formarum naturas penetramus, & non infeliciter divinitatem summi opificis adumbramus. Sed quomodo specierum eductio fit? Sine lumine eam nonfieri, omnibus jam statutum & certum est, mihi quoque non dubium; modum ergosine illo haud dabimus explicatum.

---

Johann Fabricius, De maculis in sole observatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_maculis_in_sole_observatis.
