# De maculis in sole observatis 37

Johann Fabricius, De maculis in sole observatis, DUBITATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/37

Dieamus igitur & illius speciem in conum ultimum extenuari, adeò ut cum corporis solaris extremâ illâ disparitione lumen quoque extabescat, quod in cono necessarium est, qui infinitam sui extensionem per naturam non fert. Arrigamus hîc mentem, ut excutiamus hanc difficultatem. Omnis species in conum ex tenuata, oritur à majore luminis circumfluentis amplitudine quàm ipsum objectum: id in umbris videmus; quaerendum igitur an quia ut lit. men infinitis punctis radiat, ijsque vel singulis, vel omnibus vel multis, ita simuetiam μυλνὸροειδιν & καλαθοειδν speciem educat. Equidem hoc necessarium existimo, siquidem luminis quaelibet pars totius luminis naturam habet. Partes enim ista numerorum habent rationem: Vt in denario decem partes, vel singulae sumuntur „vel collectim, qua partes Soogl partes nil nisi tota sunt: adeò ut partes quaelibet totum quid sint, & totum partes sint diverso respectu: Sic in lumine qvaelibet pars vel singulae vel multae simul radiant vel omnes: hinc sequetur, & κυλινδνοειδὴν & καλαθοειδὴν ab eodem produci umbram aut speciem.

---

Johann Fabricius, De maculis in sole observatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_maculis_in_sole_observatis.
