# De maculis in sole observatis 4

Johann Fabricius, De maculis in sole observatis, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/4

Neque verò hinc seculi nostri fortunam, & insignem ut credimus, praerogativam admiremur, quasi veteribus mentem nulla, nobis verò felicissimam rerum contemplationem tribuerit natura: Atqvi certò credendum est, prima secula, & his proxima longè nostris anteferenda esse, adeò ut misero fortunae Euripo ad nos duntaxat quisquilias rejecerint, ut ut de ambitiosâ hujus seculi sapientia gratiam inire velint odiosi antiquitatis subsannatores. Nam nos videmur esse illi, qui, dum metus culpae, vel imbecillitatis conscientia, vel provincię perplexitas absterret, id putamus faciendum, ut summam scientiam in eam statuamus securitate, quae per alieni regni contemtum sui magnitudinis faciat opinione. Verùm rectè ille sensit, qui nos nil nisi alieni laboris beneficiarios esse dixit. Id ut in alijs omnibus indubium; ita in his nostri seculi inventionib. non omnino negandum; quippe & haec, quae in sole notamus admiranda, etia veterum quo rundam meditationes vix subterfugerunt, licet ad sensuum demonstrationes ipsis fortuna viam non patefecerit: tantò tamen majores nobis habendi, quantò nostras incredibili mentis subtilitate pręvenerunt inventiones. Utinam nobis veterum exemplo literarum rarum addiscendarum rudimenta aut fundamenta essent Mathematicae disciplinae, quibus ingenia teneriora ad rerum naturalium cotemplationem faciliùs assvefierent: id quod non minùs adultioribus etiam ingenijs optandum esset, ut circa haec studia diligentiùs navatâ operâ, inex haustam naturę opulentiam perciperent; sic veteram ista felicitas nostra quoque foret: nisi pro panę duntaxat Philosophari animo statutum sit nostro; quod tamen, quia communiter ferè secta mur omnes, ita difficulter invenimus, qui, despectui habitis quaestuosae vitae studijs, literarum affluentiam potius, atque eam affectent possessionem, quae singulari securitatis privilegio, adversus omnes rapacioris mundi molitiones cauta sit.

---

Johann Fabricius, De maculis in sole observatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_maculis_in_sole_observatis.
