# De maculis in sole observatis 42

Johann Fabricius, De maculis in sole observatis, DUBITATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/42

Non verò inanis ille est, verùm sicut in oculis colores rerum pinguntur; ita etiam nil minus penitiorem sui imaginem imprinm unt sidera usque adeò ut non sit mirum, qui Saturi ni livor talem plerunque sobolem generet, nigris capillis, taciturnum, solitarium: Mars verò suis pingat coloribus; sed omninò diversis: Hîc enim causae rationem & modum rei perspicis. Vides igitur nostram comparationem, etiam ultrà quaesituris, non fore refractariam. Sed contrahamus, ne feramur longiùs. Omnes autem bene judicantes impensè interim sollicitamus, ut non negligentem huic rei navent operam, non ingratum nobis facturi officium, si convulsis nostrae dubitationis nervis, melioribus persvadeant rationibus. Non enim tam qvi veras sententias suis juvant rationibus quàm qui errore commonstrato in viam reducunt sanioribus argumentis, amamus & complectimur. Proinde si diximus vera, dicta sunto; sin minùs, erroris nostri culpa aliis sit veritatis non laedendae cautio, ut, ubi nos offensione meruimus animad versionem, ibi nostro exemplo ejusdem defensione lucrentur laudem, quod ut faxintomnes amore unius veritatis, unicè precamur. FINIS.

---

Johann Fabricius, De maculis in sole observatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_maculis_in_sole_observatis.
