# De maculis in sole observatis 5

Johann Fabricius, De maculis in sole observatis, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-fabricius/de-maculis-in-sole-observatis/5

Sed quia in aere nunc praestantia & virtus inest, omnes plusquam virtutis hujus studiosi facti sumus, adeò ut miserandam pulcerrimarum scientiarum ferè internecionem nobis ista humanorum ingeniorum attulerit mutatio. Sic etiam factum est, ut Mathesis, quae initio excoli solita erat veteribus, nunc non tantùm non postremò, sed saepe nunquam tanquam inutilis & superflua tractetur. Verùm tamen quia nobis per hanc aditus ad meliora sternitur, omnes hanc viam meritò ibimus. Quâ in parte ego tantò etiam ardentius & lucentiùs pro meâ contendam tenuitate, Dig tenuitate, quantò saepiùs divino Te. Cels. judicio hanc viam audivi commendatam. Siquidem Cels. Ta, probè novit, irritam esse, studiorum praesertim medicorum rationem, nisi illam ineamus ab exploratione verarum causarum. Quocirca Cels. Tam. humiliter obsecro, ut hunc meum in his & alijs conatum, eâ, quâ hactenus, gratiâ complectatur, meamque de maculis solaribus narrationem ceu primam animi grati significationem clementissimè accipiat, meaque consimilia studia liberaliter promovere non desinat. Ego interea Cels. Tae, felicissimam patriae gubernationem, optabilissimam tranquillitatem, & faustissima omnia ex animo precor. Dabam VVittebergae Anno Aerae Dionys. 1611. Idib. Junii. Tua CelsSubiectiß. Cliens Johannes Fabricius. MAXI

---

Johann Fabricius, De maculis in sole observatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_maculis_in_sole_observatis.
