# Onomastica II 13

Johann Fischart, Onomastica II, AEQVIS LECTORIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fischart/onomastica-ii/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-fischart/onomastica-ii/13

Nam facile conijcere possum, ut etiam confiteor, in hodierna Medicorum de nomenclaturis & uiribus herbarum dissentione, non cuiuis satisfactum iri: sed quid agendum erat? attendendim ne donec omnes de anagallidis & aizoi speciebus consentirent? subsistendum ne in curriculo propterea, quod quidam non directo ad metam contenderent? hoc pigri & despercti, illud seruilis ingenij esset: imò, ut ille in libera Republica liberas uoces esse uoluit, idem nobis in liberalibus & ingenuis artibus liceat, liberis nempe sententijs frui. Attamen hoc certò compromittere possamus, nos nihil nec temerè nec leuiter sine authoritate doctorum, praesertim Cordorum, & aliorum Dioscoridis interpretum posuisse uerum lubentius tyronum gratia generalia & praeiudicata affirmasse, quam specialia quaeque subtiliter distinguendo intricasse: quia longas hic disputationes inserere non erat Catalogici. Quicquid uero successu temporis, (quod Thales Milesius, quia omnia inuenisset, sapientißimum esse dixit) obseruari & animaduerti dabitur, breui, Deo uolente, addemus, si senserimus laborem hunc uobis non ingratum accidere.

---

Johann Fischart (with Michael Toxites), Onomastica II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
