Latin
3
Johann Fischart, Onomastica II 3
Unproofread scanNot analysed yet
Illi vero dum vocabula rerum non intelligunt: tantum ex lectione sua fructu percipiunt: quantum Semi progenies olim ex suis laboribus gloriae retulerunt. Duplex enim in philosopho rum libris est obscuritas: vna rerum, altera verborum. res quia magnae sunt, &diuinae, sub in uolucris docentur: vt nisi quis à Deo mentem illustratam habeat: eruere sensum nullo modo possit. Summa enim totius mundi arcana, secreta, &myste ria sapientiae doctores posteris tradiderunt: populumque rudem, imperitum, ingratumque, uti aequum erat, magnalia Dei, ne vilescerent aenigmatis celauerunt. Non enim decebat tanta mysteria communia fieri, quae sapientię tantum filijs destinata erant: quamobrem lingua etiam propria vocibusque singularib. vsi sunt: vnde altera, verborum scilicet, nata est obscuritas. Partim autem cum philosophi, tum etiam Paracelsus, ex varijs linguis voces suas desumserunt: partim à rerum similitudinibus mutuati sunt. Theophrastus ex Cabalistarum arte multa accepit: quaedam ex diuersis linguis, vt paragranum, paramirum, Carboanthos, &similia noua confinxit: non pauca à Chemistis ficta vsurpauit.