# Onomastica II 595

Johann Fischart, Onomastica II, THEOPHRASTICVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fischart/onomastica-ii/595
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-fischart/onomastica-ii/595

ONOMASTICON. II. Laudanum Theophrasti, non ladanum, ned opium est; ut quidam alioqui vir doctus, & mihi amicus, nimis iracunde & imprudenter admodum de Theophrasto scripsit. Effectus enim longe aliud docuit, non enim summo hoc arcano homines occidit, sed iam iam mortuos in vitam reuocauit: quod etiam Oporinus noster, piae memoriae mihi confessus est: ipsum hac medicina miracula praestitisse: se etiam Theophrasti nomine multis exhibuisse: quorum quidam vitae omnino, alij vero qui serius vsi sunt, rationi aliquot diebus restituti fuerunt: praesertim in peste. Dixit etiam mihi se ipsum aliquando sumsisse praecipitatum, cumque eum vxor ad iracundiam commouisset, vnde nimis incaluerit: properasse se ad fontem, bibisseque liberalius aquam frigidam, inde vene num Mercurij ita fuisse excitatum, ut toto cor pore intumuerit, medicique morti eum praesen te vxore adiudicauerint. Quod cum ex astantibus, visu iam amisso, au disset, mox parum de laudano, quod secum adhuc â Theophrasto ipsi datum, habebat, in os imposuisse, inde in dulciss: somnum per semihoram, aut paulo amplius incidisse, vbi euigila uerit, tumorem, morbumque omnem, quae peculiaris huius Me dicamenti natura est, admirante vxore, & cęteris qui praesentes erant, euanuisse. Haec non ab alijs sed ab ipsomet Oporino, qui mihi fraterno amo

---

Johann Fischart (with Michael Toxites), Onomastica II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
