# Onomastica II 6

Johann Fischart, Onomastica II, 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fischart/onomastica-ii/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-fischart/onomastica-ii/6

quęd am coniectura quadam exposui: nihilque aliud studui, quam ut Hermeticę artis studiosos, non exercitatos, qui meis laboribus opus non habent, sed rudes, aliquo modo adiuuarem, & alacriores ad philosophorum, atque Paracelsi lectionem redderem: ne vocabulorum obscuritate deterriti, artem quoque ipsam floccipendant. Quae enim, inquiunt ex ijs libris voluptas, quae vtilitas percipitur, quorum verba ignorantur? quis ex ijs sensus eruetur? Etsi autem & Philosophi arcana Philosophiae sermonis ambagibus velauerunt: & Christus sanctum canibus dari, ac margaritas porcis proijci prohibuit: tamen ego neque Philosophorum opinionem contemnere: neque Christi praeceptum violare videbor, si, vt voces intelligantur simplices, elaboro. Non enim idcirco scripti libri sunt, vt non legantur: neque legutur vt non intelligantur, qui igitur vt intelligantur facit: quis dubi tabit, opus illu pium facere dum velut errantib. viam ostendit?

---

Johann Fischart (with Michael Toxites), Onomastica II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
