# Onomastica II 604

Johann Fischart, Onomastica II, ONOMASTICON. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fischart/onomastica-ii/604
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-fischart/onomastica-ii/604

THEOPHRASTICVM. listae apud Hebreos, apud Graecos Philosophi, apud Indos Gymnosophistae. Tales erant Magi, qui ad Christum venerunt in Bethlehen, coelestium & terrenarum rerum docti: In suma Magia occulta sapientia est, cum qua si humanam rationem conferas, nil nisi stultitiam inuenies. Magia enim ea, quae ratio nostra assequi non potest: nobis aperit, rerumque super naturalium cognitionem nobis exhibet: non demonum inspiratione, qui nihil neque habent perfectum, neque docent: sed à Deo opt max. nobis donatur, à quo, vt Theophrastus inquit, omne donum perfectum peruenit. Alia vero Magia est illicita, superstitiosa, & ab Ecclesia Christana prohibita, quam Necromantiam appellant: & eiusmodi Magos Necromantes, qui cum demonibus confaederati sunt: malisque operibus homini nocent: ferendi equidem in repub. Christiana non sunt: si legi diuinae obtemperaremus. Vide Reuchlinum, Pi cum & alios, & nostrum Theophrastum de occulta Phil osophia, Hęc prolixius explicaui, propter calumniatores, quibus etiam bona mala sunt. Magia ist ein Persisch wort / vnd heißt nichts anders / dann weißheit /ist aber zweierlei/ ein natuͤrs liche / warhaffte /vnd von Gott gegebne kunst / daher die / so mit vmbgehen / Magi/ das ist die weisen geheissen werden / wie die warn / so zu Christo gen Bethlehem kamen swelche der himlischen / irdischen

---

Johann Fischart (with Michael Toxites), Onomastica II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
