# Onomastica II 7

Johann Fischart, Onomastica II, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fischart/onomastica-ii/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-fischart/onomastica-ii/7

Hoc enim tantum & Philosophi studuerunt, vt arcana sapientiae vulgo homium non innotescerent: & Christus regni Dei mysteria suis aperuit, caeteris per similitudines indicauit quidem, at non explicauit. Non igitur verborum expositio prohibita est: sed apertus arcanorum sensus minime reuelandus est: quem in sua potestate Deus opt. max. habet. Atque haec causa est, quod omnib. temporibus paucissimi consecuti sunt illud vnum, quod Phi losophi magna studiorum contentione quaesiuerunt.

---

Johann Fischart (with Michael Toxites), Onomastica II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
