# Onomastica II 9

Johann Fischart, Onomastica II, 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-fischart/onomastica-ii/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-fischart/onomastica-ii/9

studijs ac virtutum cultu tantos effecerit, vt illi vos prope aequales esse dicerem, nisi & veneranda eius senectus, & vestra erga illum pietas, & mea obseruantia id vetaret. Plura de vobis dicere ingenij mei tenuitas prohibet: quare vos etiam atque etam rogo atque oro: dibzy Gc ro: vt studium meum erga vos, fratresque vestros, & parentem laudatiss. boni consulcre, huncque librum aduersus Zoilos tueri velitis. Opt. valete. Haganoae. Idibus Martij, Anno Salutis humanae 1574. Excellentiae Vestrae Generosae Studiosißimus. Micaelus Toxites Medicus,

---

Johann Fischart (with Michael Toxites), Onomastica II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
