Latin
SACR. CAESAR
Johann Franz Griendel, Micrographia nova 12
Unproofread scanNot analysed yet
STructuram sen receptaculu am novi mei Microscopii ob oculos ponit Fig. II. illud autem quadruplicatis constat ex tubis, inque summitate e regione ticuli, ubi visio peragitur, cannula quâdam instructum est, ut secundum unius cujus vis oculi proportionem elongari &abbre viari queat, imo in superiore fundamenti tripedalis parte, cochleâ quadam, secundum subjecti altitudinem vel attollenda vel dimittenda, haec unicum positionis ac directionis sunt fundamentum: in fundo tamen Orbita quaedam hoc adhuc pacto adornata est, ut Muscis, culicibus, pulicibus, pediculis, imo texturis, seminibus, variisque corpusculis minoribus apte &commodè subjiciendis, inserviat. FIG. III. OBS. I. FIG. III. FIG. III. Estat ut dimensionem ac ordinationem VitroRrum adhuc describam, at studiò haec, nec sine causa, omitto: sufficit Microscopium meum constare ex Vitris sex convexis, minimum autem &ultimum esse objectivum, facta ex una parte sectione Hyperbolica; imo, sufficiat, Figura hâc III. veram ac ordinariam radiorum immissionem, repraesentasse OBS. II.