# Micrographia nova 12

Johann Franz Griendel, Micrographia nova, SACR. CAESAR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-franz-griendel/micrographia-nova/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-franz-griendel/micrographia-nova/12

STructuram sen receptaculu am novi mei Microscopii ob oculos ponit Fig. II. illud autem quadruplicatis constat ex tubis, inque summitate e regione ticuli, ubi visio peragitur, cannula quâdam instructum est, ut secundum unius cujus vis oculi proportionem elongari & abbre viari queat, imo in superiore fundamenti tripedalis parte, cochleâ quadam, secundum subjecti altitudinem vel attollenda vel dimittenda, haec unicum positionis ac directionis sunt fundamentum: in fundo tamen Orbita quaedam hoc adhuc pacto adornata est, ut Muscis, culicibus, pulicibus, pediculis, imo texturis, seminibus, variisque corpusculis minoribus apte & commodè subjiciendis, inserviat. FIG. III. OBS. I. FIG. III. FIG. III. Estat ut dimensionem ac ordinationem VitroRrum adhuc describam, at studiò haec, nec sine causa, omitto: sufficit Microscopium meum constare ex Vitris sex convexis, minimum autem & ultimum esse objectivum, facta ex una parte sectione Hyperbolica; imo, sufficiat, Figura hâc III. veram ac ordinariam radiorum immissionem, repraesentasse OBS. II.

---

Johann Franz Griendel, Micrographia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Micrographia_nova.
