# Micrographia nova 23

Johann Franz Griendel, Micrographia nova, OBSERVATIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-franz-griendel/micrographia-nova/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-franz-griendel/micrographia-nova/23

pollices magnitudine Microscopio subjectum, aequans, repraesentavi; admirandum sane caput Turcarum capitiis Tulband dictis haud dissimile: Supremitatem capitis ad Lit. D. duae duos digitos longae nitideque plumeolae exomant, quas E exhibet, Lit. C. excrescentias digitos tres longas & unum latas ostendit, quarum justa proportio ad latus F denotatur, quae in Muscis hinc inde moventur. Promuscidem Muscae, A delineat, plane ad Elephantis proboscidem accedentem, quam mox ingerit mox egerit, & admirationem ulterius meretur ejus in summitate divisio, Vide Lit. A. alias ovalis est figurae, imprimis verò observatione dignum Muscis hoc ipsum membrum prout in Elephante sensationis esse organon: vulgo Muscas acriter pungere ajunt, quod tamen veritati haud videtur consonum, quin potius rostri hujus seu promuscidis ope interpremunt, quod ab aliis culicum speciebus singulare OES. II. FIG. VI. gulare habent in rostello enim sive lingua Muscae ne vestigium quidem aculei est, quin potius forcipe gaudet quae sese aperiti, iterumque prolubitu claudit, quam Lit. Ai adigimvimus.

---

Johann Franz Griendel, Micrographia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Micrographia_nova.
