Latin
HEITOL
Johann Franz Griendel, Micrographia nova 31
Unproofread scanNot analysed yet
Roris Majalis gattulam Mieroscopio aliquando subjeceram, &ecce fermentationem in illâ observaveram, subsequenti die cum accuratius inspexissem, corpus jam jam capite deformi deprehendebam; quo remoto, terrio die species quaedam capite majori &pedibus dotata ranae viridi haud dissimilis in conspectum prodiit, Fig. XII. omnia haec clarius diimoustrat. MMNI. OBS. III. ET CII FI. G. IX. Pes Muscae minoris. Epraesentat Microscopium pedem muscae miRnoris 3. vel 4. pedes longum, hujus extremitati adhaeret hamulus seu ungula, quibus fac illime obvia quaevis arripere &perexigua variorum subjectorum foraminula seu poros penetrare possunt. Praeterea pedes aculeorum maxima scatent copia, non absimiles instrumento illo, quo opifices in carminanda utuntur lana; hosce aculeos politissimis infigant rebus, inque mensa vel muro absque ullo praecipitii metu divagantur. Quae omnia ex ficura apposita clarius cognoscuntur.