# Micrographia nova 40

Johann Franz Griendel, Micrographia nova, I2DPILMNI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-franz-griendel/micrographia-nova/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-franz-griendel/micrographia-nova/40

OBS. III. FIG. IV. BIG. IV. Vermis piso innatus. Epraesentat nunc Microscopium Vermem maximè horrendum, piso nempe innatum, mirandum animal, tres pedes longum sex*&que pollices latum, majorem certè crudelitatem Microscopii ope prae se ferens, quam Panthera quaedam Indica: Caput habet pilis hinc inde longioribus tectum, & Lit. A. linguam tricuspidem quam exerit & retrahit; ad Latera Lit. B. nigricantes, nitidique collocati sunt oculi, & superius, pili tortuosi, prout in Rhinocerote, in tergo verò plures numerantur oculi, quam in ipso Argo centoculo, de quo cecidit Ovidius, quaelibet vertebrae tribus quatuorve magnis ut plurimum & rubicundis exornati sunt oculis, pectus VI. minutis sed crassioribus, reliquum verò corpus à posteriori parte duplicatim inter se positis & incurvatis firmatur pedibus, non secus ac Elephas, imo quod maxime mirandum, insecti hujus singulae pedum posteriorum plantae ex minutissimis lineolis rubicundis formatâ corolla insignitae sunt, ut Lit. D; studio indignitatum est, recenti piso hic innatus est vermis, meritò omnibus totius terrarum orbis vermibus anteferendus, maximèque horrendus merito dicendus. Clarissima haec omnipotentiae Divinae sunt testimonia, quae non modo in creatione majorum animalium V. g. Leonum, Elephantum sed & minutissimorum corpusculorum tanta summè admiranda & hominem undique cingentia produxit monstra, imo ipse homo tam coecus est, ut ea per os inventrem immittere ao deglutise non dubitet, cum tamensi casci imò maximè horrendus piso innatus vermis tanta magnitudine, quanta per Microscopium apparet, oculis nostris videndum se praeberet, Universusterrarum orbis obstapesceret & dracones, Leones, Elephas atque Rhinoceros horum respectu, vilescerent: Diligentiorem itaque anatomen imo accuratiorem pedes, oculi & articuli animalium horum mererentur considerationem; Io, si summa & Omnipotentis Dui Clementia admiraneorum pnimalculorum horum arma non cohibuisset, pluribus certe mortales invisibilibus quam visibilibus & internecinis quidem circumvallati essent hostibus. IIDII OBS. IV.

---

Johann Franz Griendel, Micrographia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Micrographia_nova.
